Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 10

1.70 nec nihil profecto viderunt, qui orationes, quae Charisii nomini addicuntur, Charisii nomini addicintur, a, Frotscher: charis in homile adduetura, G. : Charisii nomine edumtnr, vulgo. a Menandro scriptas putant. sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa after illa G and a number of later MSS. read mala, which is, however, omitted in a few MSS. and is expunged by Andresen. iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.
1.71 ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum. in quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor.
1.72 atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit. tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere; et praecipue Philemon, qui ut prave sui temporis iudiciis Menandro saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi