Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 1

12.14 nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio; quae si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus. longa est enim, quae discit, aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor.
12.15 denique cur in his omnibus, quae discenda oratori futuro puto, eminuit Plato? qui non contentus disciplinis, quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.
12.16 difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae. neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.
12.17 dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco. nec velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi