Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 1

1.4 ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit. et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur.
1.5 has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur. et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quo deteriora sunt. nam bona facile mutantur in peius; num quando in bonum verteris vitia? non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.
1.6 in parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de patribus tantum loquor. nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus: et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.
1.7 nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant; sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi