Kitap 1
7.16
quod quidem cum supervacuum est, quia i tam longae quam brevis naturam habet, tum incommodum aliquando. nam in iis, quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia.
7.17
idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam impedimento erit; sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum dativis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΗΙ quia etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret eam litteram.
7.18
ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant; quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in datiuum vel genitivum casum incidissent, unde pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit.
7.19
in iisdem plurali numero e utebantur, hi Syllae, Galbae. est in hac quoque parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet, apud ipsum in nono requirat.
7.20
quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut caussae, cassus, divissiones? quomodo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent.
7.21
atqui paulum superiores etiam illud, quod nos gemina dicimus iussi, una dixerunt. iam optimus maximus, ut media i litteram, quae veteribus u fuerat, acciperent, Gai primum Caesaris inscriptione traditur factum.