Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 1

6.40 sed opus est modo, ut neque crebra sint haec neque manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt topper et antegerio et exanclare et prosapia et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta.
6.41 sed illa mutari vetat religio et consecratis utendum est; oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa, si egeat interprete? ergo , ut novorum optima erunt maxime vetera, ita veterum maxime nova.
6.42 similis circa auctoritatem ratio. nam etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. neque enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec parricidatum, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus persuaserit; quae nec ipsi iam dicerent.
6.43 superest igitur consuetudo; nam fuerit paene ridiculum malle sermonem, quo locuti sint homines, quam quo loquantur. et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? sed huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem vocemus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi