Kitap 1
6.32
iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve. inde pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. sit enim consul a consulendo vel a iudicando; nam et hoc consulere veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud rogat boni consulas, id est bonum iudices.
6.33
senatui nomen dederit aetas (nam iidem Patres sunt), et rex rector et alia plurima indubitata; nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem. iam sit et classis a calando et lepus levipes et vulpes volipes:
6.34
etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit longissime a lusu, et Ditis, quia minime dives? etiamne hominem appellari, quia sit humo natus (quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et verba ab aere verberato?
6.35
Pergamus : sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.