Kitap 1
6.23
quod non minus est licentiosum, quam si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris; sicut Antonius Gnipho, qui robur quidem et ebur atque etiam marmur fatetur esse, verum fieri vult ex his robura, ebura, marmura.
6.24
quodsi animadverterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo, quod est robur, roboris fieri, quomodo ab eo, quod est miles limes, militis limitis, index vindex, iudicis vindicis, et quae supra iam attigi.
6.25
quid vero quod, ut dicebam, similes positiones in longe diversas figures per obliquos casus exeunt, ut virgo Iuno, lusus lusus, cuspis puppis et mille alia? cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut Iuppiter.
6.26
quod verbis etiam accidit ut illi fero, cuius praeteritum perfectum et ulterius non invenitur. nec plurimum refert, nulla haec an praedura sint. nam quid progenies genitivo singulari, quid plurali spes faciet? quomodo autem quire et ruere vel in praeterita patiendi modo vel in participia transibunt?
6.27
quid de aliis dicam, cum senatus senati an senatus faciat, incertum sit? quare mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine aliud grammatice loqui. ac de analogia nimium.