Kitap 1
5.45
similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. huic parti subiungatur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra.
5.46
nam vitium, quod fit per quantitatem ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent quia pro nomine integro positum sit deminutum. ego dubito, an id improprium potius appellem, significatione enim deerrat; soloecismi porro uitium non est in sensu sed in complexu.
5.47
in participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur. pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi errorem.
5.48
fiunt soloecismi et quidem plurimi per partes orationis; sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia.
5.49
nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit.
5.50
nam et an et aut coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut ille sit; et ne ac non adverbia; qui tamen dicat pro illo ne feceris non feceris, in idem incidat vitium, quia alterum negandi est alterum vetandi. hoc amplius intro et intus loci adverbia, eo tamen intus et intro sum soloecismi sunt.