Kitap 1
5.33
sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus. remotis igitur omnibus, de quibus supra dixi, vitiis erit illa quae vocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta.
5.34
cetera vitia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum est soloecismus, quanquam circa hoc quoque disputatum est. nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt;
5.35
cum, sive amarae corticis seu medio cortice per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor; sed fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari corticis fiat vel media cortice. quod manifestae calumniae est; neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est.
5.36
illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede. nec non cum responsum ab interrogante dissentit, ut si dicenti quem video? ita occurras ego . in gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel manu demonstratur.