Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 1

5.12 nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus (si reprehendenti Hortensio credimus) preculam pro pergula dicens, et immutatione cum c pro g uteretur, et transmutatione cum r praeponeret e antecedenti. at in eiusdem vitii geminatione Mettoeoque Fufetioeo Mettocoque Fufetioeo, Skuttsch: mettioeo et furetioeo, A, the other MSS. giving similar corruptions. dicens Ennius poetico iure defenditur.
5.13 sed in prosa quoque est quaedam iam recepta immutatio. nam Cicero Canopitarum exercitum dicit, ipsi Canobon vocant; et Trasumennum pro Tarsumenno multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicaverunt. similiter alia; nam sive est adsentior, Sisenna dixit adsentio multique et hunc et analogian secuti, sive illud verum est, haec quoque pars consensu defenditur.
5.14 at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit. quid quod quaedam, quae singula procul dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur?
5.15 nam et dua et tre et pondo diversorum generum sunt barbarismi; at duapondo et trepondo usque ad nostram aetatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat.
5.16 absurdum forsitan videatur dicere, barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur; et gladia qui dixerunt, genere exciderunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi