Kitap 1
5.3
singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta. uni verbo vitium saepius quam virtus inest. licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus enim verba rebus bene accommodata.
5.4
sola est, quae notari possit velut vocalitas, quae εὐφωνία dicitur; cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.
5.5
prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.
5.6
interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus. occurrat mihi forsan aliquis, quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri alios loquendo;—quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est; quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant—illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?