Kitap 1
2.18
ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere. excitanda mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione; necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini comparat.
2.19
deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.
2.20
mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae. neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?
2.21
adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. audiet multa cotidie probari, multa corrigi; proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio,
2.22
turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.
2.23
non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu videbatur.