Kitap 1
2.4
corrumpi mores in scholis putant; nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam hercule quam conservatae sanctissime utrobique opinionis. natura cuiusque totum curaque distat. da mentem ad peiora facilem, da negligentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris: non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.
2.5
at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
2.6
facile erat huius metus remedium. utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. infantiam statim deliciis solvimus. mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit. quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? nondum prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit. ante palatum eorum quam os instituimus.
2.7
in lecticis crescunt; si terram attigerint, e manibus utrinque sustinentium pendent. gaudemus , si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt.