Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 1

2.1 sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
2.2 quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse. non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. hi duas praecipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad vitia maxime prona, unde causas turpium factorum saepe extitisse utinam falso iactaretur; alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur.
2.3 prior causa prorsus gravis. nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur. sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt. neque enim esse oratorem nisi bonum virum iudico, et fieri etiamsi potest nolo. de hac re igitur prius.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi