Thesauros Edebiyat rhetoric Commentariolum Petitionis

Commentariolum Petitionis

Commentariolum Petitionis Cicero, Quintus Tullius
quid ego nunc dicam peteme eum consulatum, qui hominem carissimum populo Romano, M. Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam umbem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cmuciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua dextera secuemit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum inter digitos eius rivi sanguinis fluerent? qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? quid ego nunc tibi de Africa, quid de testium dictis scribam? nota sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen hoc mihi non praetermittendum videtur quod primum ex eo iudicio tam egens discessit quam quidam iudices eius ante illud in eum iudicium fuemunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum iudicium cotidie flagitetur. hic se sic habet ut magis timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit. quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper homini novo, C. Coelio! ille cum duobus hominibus ita nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima beneficia, summa ratio ac diligentia petendi. ac tamen eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla me paene, superavit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi