Thesauros Edebiyat rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
25 his igitur locis qui sunt expositi ad omne argumentum reperiendumreperiendum om. codd. O tamquam elementis quibusdam significatio et demonstratio ad reperiendumad reperiendum om. O datur. Vtrum igitur hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et tam occupato puto. sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere.
26 quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et pri- mum de ipsa definitione dicatur. Definitio est oratio, quae id quod definitur explicat quid sit. Definitionum autem duo genera prima: unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelleguntur.
27 esse ea dico quae cerni tangiquetangive A possunt, ut fundum aedes, parietem stillicidium, mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera; quo ex genere quaedam interdum vobis definienda sunt. Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarumquarum codd.: qualium A rerum nullum subest quasiquasi del. Proust corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intellegentiaintel- ligentiac O: in intellegentia vulg. , quam notionem voco. Ea saepe in argumentando defini- tione explicanda est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi