14
a forma generis, quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare hoc modo: Si ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias esset; si ea in manum non convenerat, nihil debetur. Genus enim est uxor; eius duae formae: una matrumfamilias, eae sunt, quae in manum convenerunteae... convenerunt secl. Nizolius ; altera earum, quae tantum modo uxores habentur. Qua in parte cum fuerit Fabia, legatum eiei om. O non videtur.
15
a similitudine hoc modo: Si aedes eae corruerunt vitiumve faciuntfecerunt c quarum usus fructus legatus est, heres restituere non debet nec reficere, non magis quam servum restituere, si is cuius usus fructus legatus esset deperisset. A differentia:
16
non, si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, idcirco quae in nominibus fuerunt legata sunt. Multum enim differt in arcane positum sit argentum an in tabulis debeaturdebeatur secl. Hotoman .
17
ex contrario autem sic: Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Vsus enim, non abusus, legatus est. Ea sunt inter se contrariaEa... contraria secl. Hammer .
18
ab adiunctis: Si ea mulier testamentum fecit quae se capite numquam deminuit, non videtur ex edicto praetoris secundum eas tabulas possessio dari. Adiungituradiungeretur A: adiungetur Bm enim, ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum puerorum tabulas possessio videatur ex edicto dari.