96
tum enim defenditur non id legem dicere quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane plus an sententia valere debeant. Tum legi lex contraria adfertur. Istaista OA2mf: ita codd. sunt tria genera quae controversiam in omni scripto facere possintpossunt Ofe : ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria. iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere. Horum tractationes in aliis libris explicantur.
97
nec solum perpetuae actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuvantur, partim propriis partim communibus; ut in principiis, quibusquibus secl. Friedrich ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis; itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderataemoderatae codd.: moratae edd. vett. , ut cum dignitate. Quae quamquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi.