Thesauros Edebiyat rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
10 tum partium enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu nec vindicta nec testamento liber factus est, non est liber; neque ulla est earum rerum; non est igitur liber;—tum notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc modo: Cum lex assiduo vindicem assiduum esse iubeat, locupletem iubet locupleti; is est enimenim O: om. codd. assiduus, ut ait L. Aeliuslaelius AadVL , appellatus abab asse vulg., cf. Gell. xvi. 10. 16 aere dando.
11 ducuntur etiam argumenta ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur. Sed hoc genus in pluris partis distri- butum est. Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere, alia ex forma, aliaformula A ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex adiunctisadiunctis Oc: coniunctis codd. , alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut parium aut minorum.
12 coniugata dicuntur quae sunt ex verbis generis eiusdem. Eiusdem autem generis verba sunt quae orta ab uno varie commutantur, ut sapiens sapienter sapien- tia. Haec verborum coniugatio suzugi/a dicitur, ex qua huius modi est argumentum: Si compascuus ager est, ius est compascere. A genere sic ducitur:
13 quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae numerata domi relicta est non esse legata; forma enim a genere, quoad suum nomen retinet, numquam seiungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata igitur videtur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi