Thesauros Edebiyat rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
90 cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci conligentur. Hi cernuntur bipertito, et natura et instituto. Natura partes habet duas, tributionemtuitionem Oa sui cuiquecuique A: om. codd. et ulciscendi ius. Institutio autem aequitatisInstituta autem aequitas Schütz tripertita est; una pars legitima est, altera con- veniens, tertia moris vetustate firmata. Atque etiam aequitas tripertita dicitur esse; una ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia iustitia aut aequitas nominaturAtque... nominatur secl. Schütz . de proposito satis multa, deinceps de causa pauciora dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito communia.
91 Tria sunt igiturigitur om. O: enim cedd. genera causarum: iudici deliberationis laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam nomen. Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliber- andi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae rerum expetendarumrerum expetendarum secl. Friedrich . Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi