Thesauros Edebiyat rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
79 expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in quain qua codd.: in quam A vulg. non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui- busdam alios esse aptiores locos. Quaestionum duo genera: alterum infinitum definitul alterum. Definitum est quod u(po/qesin Graeci, nos causam; infinitum quod qe/sin illi appellant, nos propositum possumus nominare.
80 causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis. Itaque propositum pars est causae. Sed omnis quaestio earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una aut pluribus aut non numquam omnibus.
81 quaestionum autem 'quacumque de re' suntsunt d: sint codd. duo generagenera Friedrich: genera sunt codd. : unum cognitionis alterum actionis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi