Thesauros Edebiyat rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
69 numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant. Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
70 vis autem in comparatione sic cemitur: efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se ipsisipsis Oef: ipsa codd. contenta sunt meliora quam quae egent aliis; quae in nostra quam quae in aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae possunt. Adfectio autem ad res aliquas est huius modi: principum commoda maiora quam reliquorum; itemque quae iucundi- ora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque ut haec in comparatione meliora, sic deteriora quae eis sunt contraria.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi