58
proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidemequidem Ofb : et quidem codd. ex iure civili; sed haec patent latius. causarum enimenim codd.: secl. Friedrich: igitur Ofb : secl. Orelli genera duo sunt; unum, quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habetnon habet c: non quod O: habeat O: habet C sedsed Of: et codd. sine.quo effici non possit, ut si quis aes statue causam velit dicere, quod sine eo non possit effici.
59
huius generis causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia ferramenta et ceteraet cetera Ofbc: cetera codd. generis eiusdem; alia autem praecur- sionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam adferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut: Amori congressio causam attuleratattulerat codd. deft. Boeth.: attulerit codd. , amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur. Atque ut earum causarum sine quibus effici non potest genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adiuvante, aliae quae adiuvari velint, ut: Sapientia efficit sapientis sola per se; beatos efficiat necne sola per sese quaestio est.