Thesauros Edebiyat rhetoric Topica

Topica

Topica Cicero, Marcus Tullius
44 ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissentqui... obtinuissent secl. Friedrich: heredem ... obtineret Manutius: qui cum ... instituti essent Madvig . Quae com- memoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo uti multum soletis.
45 ficta enim exempla similitudinis habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra; quamnquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? aut num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit ? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis exciten- tur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae u(perbolh\ dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem tamen ex locis, ut ante dixi, et inin om. codd. maximis et minimis inin minimis Of: in om. V quaestionibus argumenta ducuntur.
46 sequitur similitudinem differentia rei maxime contraria superiori; sed est eiusdem dissimile et simile invenire. Eius generis haec sunt: Non, quem ad modum quod mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, item, quod pupillo aut pupillae debeas, recte possis eodem modo solvere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi