40
commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo: Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur, enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere; quod genus argumenti in primis firmum videri solet.
41
similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius. Itaque genera tibi nota sint; ubi autem eis utare, quae- stiones ipsae te admonebunt.
42
sunt enim similitudines quae ex pluribus conlationibus perveniunt quo volunt hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procura- tor. Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quae Graece e)pagwgh\ nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus Socrates.
43
alterum similitudinis genus conlatione sumitur, cum una res uni, par pari com- paratur hoc modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbisquia... urbis secl. Friedrich. Loco medetur Madvig Adv. Crit. ii. 192, finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis.