Thesauros Edebiyat rhetoric De Optimo Genere Oratorum

De Optimo Genere Oratorum

De Optimo Genere Oratorum Cicero, Marcus Tullius
19 Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI Aqui a vulg.: quia codd. POPVLO DONARENTVR, IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATVqui a senatu Muretus: quia codd. , IN SENATV, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosqueeosque vulg.: deosque codd. refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieretfieret vulg.: fuerit G: fecerit ut P in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM ATHENIENSEM HABERET.
20 hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset, ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane gravem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi