Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
183 esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideretaccideret Madvig: accident AL . Ita notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videturvidetur vulg.: videatur AL oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui lurikoi\ a Graecis no- minantur, quosquos L: eos A cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio.
184 quorum similia sunt quaedam etiam apud nostrosnostros L: illos A , velut illa in Thyeste: quemnam te esse dicam? qui tarda in senectasenecta Bothe: senectute AL et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quoquo L: quod A est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quamquam in versibus secl. Jahn in versibusquo ... versibus om. m, secl. Stangl .
185 omnino duo. sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi