181
deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum; an sitan sit Lambinus: an est AL suum cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus, genus ipsumgenus ipsum AL: genere ipso Schütz verborum quasi quadamquadam Schenkl: quaedam AL: in quadam Bake lumine Bake: lumen AL: concinnitate Schenkl forma et lumine orationis appareat, sitquesitque AL: sitve Schütz omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci vocant sxh/mata.
182
at non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum; quamquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est; compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut suavitati. Haec igitur fere sunt in quibus rei natura quaerenda sit.