177
quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur. Quae sic aperta est, ut mirer veteresveteres ea Kayser non esse com- motos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi fuerunt. Ipsae enim auresipsae enim aures codd. dett.: ipse enim A: aures enim L vel animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet vocum omnium mensionemdimensionem maluit Reid .
178
itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata semper exspectat; mutila sentit quaedam et quasiquasi et A decurtata, quibus tamquam debito fraudetur offenditur, productiora aliaalia L; aliqua A et quasi immoderatius excurrentia, quae magis etiam aspernantur aures; quod cum in plerisque tum in hoc genere nimium quod est offendit vehementius quam id quod videtur parum. Vt igitur poeticaepoeticae (sc. artis) Friedrich: poetica et L: secl. Jahn: poetae A: in poetica Schüts versus inventus est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque verborum.