Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
173 quod si ita est—nec vero aliter existimo— quid, ipsi suis sensibus non moventur? nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtumcurtum L: incultum A , nihil claudicans, nihil redundans? in versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quodquod L: aut A offendit aut curatcurat A: anquirit Stangl: cur L autaut L: ut A in quo offenditoffendat L intellegitintellegat A ; et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.
174 visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi ipsi, qui et haec et aliaalia A: illa L nobis tradiderunt, an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus? sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis te id vel maxime velle perspexerim? primum ergo origo, deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur orationis aptae atque numerosae.
174 nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eiuseius L Rufin.: omnis A: eo Bake: scriptis sive orationibus add. edd. summis laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tumtum AL secl. Eussner: iam Stangl: etiam Stegmann dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione utereturuteretur A: uteremur L , cum iucunditatis causa tum ut varietas occurreret satietati.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi