Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
166 quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur: eam quam nihil accusas damnas— condemnas dixisset qui versum effugere velletdixisset... voluisset A: diceret...vellet L —, bene quam meritam esse autumas dicisautumas dicis A: autumas pro autimas dicis L: dicis secl. Stangl male mereremerere FPO1: mereri AP2M ? id quod scis prodest nihil; id quod nescis obest? versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idemidem A: id L esset in oratione numerosum: quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest. semper haec, quae Graeci a)nti/qeta nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiametiam A: et eum L sine industria.
167 hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis: Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi