Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
164 qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet: qua tempestate Helenam Parisparis helenam AL: transp. Lachmann, cp. de Orat. iii. 219 et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus: habeo istancistanc Ribbeck: ista A: istan L ego perterricrepam itemqueitemque Ernesti: idemque L: fidem ... A : versutiloquas malitias. nec solum componentur verba ratione, sed etiam finienturcomponentur... finientur L: componantur ... finiantur A , quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Etet A: sed L finiunturfiniuntur L: finiantur A aut ipsa compositione et quasiet quasi AL: aut quasi Schütz aut quodam genere vulg.: ut quaedam genera AL sua sponte, aut quodam genere verborum, inin om. A quibus ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est factum de industria.
165 in huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana: Est enim, iudices, haec non scripta. sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur eo quoeo quo Stangl: ea quae A: ad ea quae L: ad ea ad quae codd. dett.: ad quae Friedrich debent referri, intellegamus non quaesitum esse numerum, sed secutum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi