Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
159 quid in verbis iunctis? quam scite insipientem non insapientem, iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? indoctus indoctus A cum Gellio: inductus FO1: inclitus O2P2M2 dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanusinhumanus FOP1: insipiens in marg. P2: insanus A: inmanis Luc. Müller brevi, infelix longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapientesapiente AL: sano Bake cod. Erl. atque felicefelice FPO Gellius: infelice A: felide. in Stangl , producte dicitur, in ceteris omnibus breviter; itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem: reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere cur ita sit: dicent iuvaresit...iuvare Gellius: se... iuvari AL: se ... iuvare Bake . Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi