20
tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati—quod ipsumquod ipsum L: quorum ipsorum Lambinus: quo in ipso sunt Reid alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, consequebantur add. Piderit (post terminata consecuti sunt add. Aldus) alii levilevi codd. dett.: leui L et structastructa Ernesti: instructa L et terminata—, et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limatielimati maluit Reid (ad Acad. ii. 66): limata L ; in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consultoconsulto vulg.: in consulto L rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id estid est O: idest P2F: idem P1 faceti, florentes etiam et leviter ornati.