Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
149 conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut utaut ut A: ut aut L forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiatut fiat A: est enim L: est enim ut fiat vulg. quasi structura quaedam nec tamen fiatfiat A: fiet L operose; nam esset cum infinitus tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaevola: quam lepide lexislexis AL: le/ceis edd. compostaecompostae vulg.: composit(a)e AL ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato!
150 nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulamformulam A: hanc viam L: formam ac viam Reid componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si inconditeinconditis L positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit quiqui vulg.: quin AL vocalis nolit coniungere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi