138
ut saepe cum eis qui audiunt, non numquam etiam cum adversario quasi deliberet; ut hominum sermones moresque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur avertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videaturuideatur Quintil. (codd. AM): videat L: putet A opponi; ut comparet similitudines; ut utaturut utatur Quint. (cod. A): utatur AL exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantumut a p.... aliquantum secl. Bake ; ut optet, ut exsecretur; ut fiat eis apud quos dicetdicet L: dicit A familiaris.
139
atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetursequetur A Quint.: sequatur L : brevitatem, si res petet; saepe etiam rem dicendo subiciet oculis; saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio; saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio. hoc in genere—nam quasi silvam vides—omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.