127
dicetur autem non Peripateticorum more—est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit oratio; quod etet om. A inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.
128
duo restantduo restant Schüts: duae res sunt enim A: duo sunt L tractatae A enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciuntfaciunt Stephanus: faciant AL . Quorum alterum est, quod Graeci h)qiko\n vocant, ad naturasnaturam A et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem paqhtiko\n nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemensvehementius A incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.
129
quo genere nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu saepe adversaries de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius; a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit; nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.