Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
15 si quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicitdicit codd. dett.: dicat L oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberemdidicisse tum uberem Schütz: didicisset uberem L et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur; quod idem de Demosthene existimari potest, cuius ex epistulis
16 intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;—nec vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque eam definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere. Quid dicamdicam secl. Stangl de natura rerum, cuius cognitio magnam orationiorationi vulg.: orationis L: oratori Ernesti suppeditat copiam, de vitaquid de vita Sandys: iam de vita Nixon: nam de vita Piderit , de officiis, de virtute, de moribus? satisne satisne Reid: de quibus nihil sine Schenkl: quidquamne Bake sine multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut intellegi. potest?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi