Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
106 atqui si Antonio Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius; nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne genus apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius multiplicis et aequabiliteraequaliter Schütz in omnia genera fusae orationis auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque eramuseramus L: oramus (superscripto ba) A et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis dicendidicendi om. A audiendi incredibilia studia convertimus.
107 quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarumde...parricidarum om. A , quae nequaquam satis defervissefatis deperiisse A post aliquanto sentire coepimus: Quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibusfluctuantibus codd. or. Rosc.: eluctantibus A: fluctibus L , litus eiectis? ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant; ita moriuntur ut eorum ossa terram non tangant; ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur; ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et quae sequuntur; sunt enim omnia sic ut adulescentis non tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati. Ab hac etiam indole iam illa matura: vxor generi, noverca filii, filiae paelex.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi