Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
98 sed multum interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavitcogitavit Heerdegen: cogitaret L: nec ... cogitaret om. A , hoc uno perfecto magnus orator est, et sietsi Jahn: si AL: sed Friedrich non maximus; minimeque in lubrico versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescetextimescit L ancipites dicendi incertosque casus; etiam si quando minus succedet, ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit: altealte A: aliter L enim cadere non potest.
99 at vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuitstudet L uni nec suam copiam cum illis duobus generibusgeneribus om. A temperavit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iamiam AL: tamen Stangl , medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facetefacte maluit Stangl dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepitcoeperit Stangl cum codice m , furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videturvidebitur maluit H. Stephanus .

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi