Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
95 in idem genus orationis—loquor enim de illa modica ac temperata—verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum; lataelaetae Iulius Victor eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicenturexplicabuntur... dicentur A: explicantur ... dicuntur L . Quid multa? e philosophorum scholis tales fere evadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic quemquem L: quod A dico probabitur.
96 est enim quoddam etiam insigne etinsigne et C: insignibus maluit Stangl florensflorens C: floribus Heerdegen orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea dede L: demum Iulius Victor: demum de Stangl qua loquor mediocritate consedit.
97 tertius est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo profecto vis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimumpluribus A valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnesomnes om. A , quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent. Huius eloquentiae est tractare animos, huius omni modo permovere. Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus; inserit novas opiniones, evellit insitas.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi