Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
91 vberius est aliud aliquantoque robustiustoque robustius hinc incipit codex Abbrincensis (A) quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum vel minimum, suavitatissuavitatis AL: sanitatis Beier: sanguinis Schütz autem est vel plurimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autemautem si A illud ornatum copiosumque summissius.
92 huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationisorationis FPO: ornamenti A forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquiturliquitur A: labitur Purgold: loquitur L , tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutataimmutata L: mutata A . Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutataimmutata Schütz: mutata AL , in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi