Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
80 supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplexorn. autem verborum duplex vulg.: ornatus autem duplex L: verborum orn. autem duplex Stangl : unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanatsonat... explanat L: sonant... explanant codd. dett. ; in alienis aut translatum et factumet factum Schüts: aut factum L: ac sumptum Lambinus aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novumac novum Schüts: aut novum L: ut novum Lambinus aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitatainusitatum ... inusitata codd. dett.: usit.... usit. L ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur.
81 conlocata autem verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat manente sententia; nam sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si verba mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant pauciora.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi