9
contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. vt igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur eaqueeaque Heerdegen: ea quae OPM: eas quae F non secl. Victorius sub oculos ipsa non caditcadit Heerdegen: cadunt L , sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus.
10
has rerum formas appellat i)de/as ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera nasci occidere fluere labi nec diutius esse uno et eodem statu. Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.
11
ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriisoratoriis codd. dett.: oratoris L et Nonius disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscurameam... antiquam ... subobscuram L: ea...antiqua...subobscura Bake aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram. Nam aut mirabuntur quid haec pertineant ad ea quae quaerimus—quibus satis faciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita videatur—aut reprehendent, quod inusi- tatas vias indagemus, tritas relinquamus.