74
quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probiprobi codd. dett.: probam L orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique pictor ille vidit, cum in in add. vulg. immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristiortristior Sauppe ex Quint. ii. 13. 13: maestior L Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca- put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat quaerit, quid faciendum oratori putemus?—sed cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat orator viderit: illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.
75
sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula: magnum opus et arduum, ut saepe iam diximus; sed ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem vocant Atticum.