Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
59 ac vocis quidem bonitasquidem bonitas Ernesti: bonitas quidem L optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit: omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In gestuin gestu secl. Bake: desit aut supersit in gestu Schüts status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus; excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipsese ipse L et Quint.: ipse se Nonius moderans et virili laterum flexioneinflexione maluit Piderit , bracchii proiectione in contentionibus, contractione in remissis.
60 vultus vero, qui secundum vocem plurimum potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem! in quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosumsit aut voltuosum Nonius: aut voltuosum sit L , tum oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur temperabunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi