Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
52 quod quidem ego, Brute, ex tuis litteris sentiebam, non te id sciscitarisciscitari vulg.: scitari L , qualem ego in in add. vulg. inveniendo et in conlocando summum esse oratorem vellem, sed id mihi quaerere videbare, quod genus ipsius orationis optimum iudicarem: rem difficilem, di immortales, atque omnium difficillimam. Nam cum est oratio mollis et tenera et ita flexibilis ut sequatur quocumque torqueas, tum et naturae variae et voluntates multum inter se distantia effecerunt genera dicendi:
53 flumen aliis verborum volubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam; distincta alios et interpuncta intervalla, morae respirationesque delectant: quid potest esse tam diversum? tamen est in utroque aliquid excellens. Elaborant alii in in add. codd. dett. lenitate et aequabilitate et puro quasi quodam et candido genere dicendi; ecce aliqui duritatem et severitatem quandam in in add. Poggius verbis et orationis quasi maestitiammaiestatem maluit Reid sequuntur; quodque paulo ante divisimus, ut alii graves alii tenues alii temperati vellent videri, quot orationum genera esse diximus totidem oratorum reperiuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi