Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
50 iam vero ea quae invenerit qua diligentia conlocabit? quoniam id secundum erat de tribus. Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris; cumque animos prima adgressione occupaverit, tinfirmabitinfirmabit L: locum sic instaurari voluit Sauppe, occupaverit, et perspicue breviterque narraverit, sua confirmabit: rem exponet, sua confirmabit Kayser: alii alia excludetque contraria; de firmissimis alia prima ponet alia postrema inculcabitque leviorainculcabit locabitque in medio leviora: Sandys non male .
51 atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset summatim breviterque descripsimus. Sed, ut ante dictum est, in his partibus, etsi graves atque magnae sunt, minus et artis est et laboris; cum autem et quid et quo loco dicat invenerit, illud est longe maximum, videre quonam modo; scitum est enim, quod Carneades noster dicere solebat, Clitomachum eademeadem vulg.: ea L dicere, Charmadam autem eodem etiam modo dicere. Quod si in philosophia tantum interest quem ad modum dicas, ubi res spectatur, non verba penduntur, quid tandem in causis existimandum est quibus totis moderatur oratio?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi