33
referamus nos igiturnos igitur Ernesti: igitur nos L ad eum quem volumus incohandum et ea demumea demum Ernesti: eadem L: ea quidem Kayser: ea denique Heerdegen eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius. magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur; sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et semper amavi ingenium studia mores tuos. Incendorincendor vulg.: incendiosior L: incendimur Heerdegen porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabiliumincredibili f. v. admirabilium ed. Ven.: admirabili f. v. incredibilium L , quae specie dispares prudentia coniunguntur.