235
isti autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est—etsi humilius dictum est tamen simile esttamen simile est om. A et Nonius —, scopas ut ita dicamut ita dicam secl. Ernesti mihi videntur dissolveredissipare Nonius . Atque ut plane genus hoc, quod ego laudoquod ego laudo om. A , contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo- sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi- davisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipsereperiam ipse A: reperiam ipsa L: reperiant ipsa codd. dett.: reperiant, ipse Madvig eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra voles lingua eo genere quo illi voluntvolet Ernesti ; facilius est enim apta dissolvere quam dissipata conectere.
236
res se autem sic habet, ut brevissime dicam quod sentio: composite etcomposite et om. A apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut.ea qui utantur non stulti homines haberi possint, etiam plerumque prudentes; quo qui est contentus utatur. Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectariexspectari codd. dett.: spectari A: expectare L aut audiriaudire L libentius.